- ALDROVANDUS Ulysses
- ALDROVANDUS UlyssesBononiensis, incomparabilis Naturae perscrutator, verietate doctrinae, ubertate scriptorum, reconditis eruditi ingenii viribus, cunctos fere tum prisci tum sui saeculi superavit, Bononiae Profess. Philosophiae, Medicinae et Rei Herbariae, undecumque ad sua oracula confluentes habuit innumeros. Musaeum rarioribus naturae delitiis instruxit, in quo gummi, lacrimae, radices, herbae, lapides, animalia, gemmae, quae totius mundi mercatum referre videntur, eius voluntate asservantur hodieque in Curia Bononiensi, magnificô apparatu, et exterorum conspectui ac stupori exponuntur. Quod si antiquitas Theophrastum 300. Chrysippum 700. Atteium Capitonem Consulem 69. Servium Sulpicium 180. et, quod omnem fidem excedit, Origenem 6000. librorum volumina edidisse gloriatur: nec hâc laude Aldrovandus fraudandus est, ut qui non impari felicitate Veterum aequavit gloriam, recentiorum vero ampliorem reddidit. Interim tot librorum editione, eas in rei familiaris angustias senex redactus, ut in Xenodochio Bononiensi della Vita vitam finierit A. C. 1605. decreptius. Edidit cum iconibus Specimen generale omnium rerum animatarum et inanimatarum; de Meteoris, Fossilibus, et aliis inanimatis omnis generis: de Animalibus sanguineis volumina V. Ornibhologiae tomos III. de Animalibus exsanguibus Historiam, lib. IV. de Plantis. Sine Iconibus De Admirandis, Observationes omnium rerum natural. Dictionarium omnium rerum natural. Antidotarium omnium medicamentorum, quae sunt in quottidiano usu: Lectiones in Dioscoridem: Indicem Plamarum omnium: Stephanologiam seu de Coronis; Moschologiam: De Vinorum varietate: De Acctarris: De Fermento: De Unicornu: De Cancris: Dracologiam, Echidnologiam, Clucidarium Theolog. et quis reliqua fando enumeret? Vid. Ioh. Imperialem Musaeo Histor. et Freherum Theatro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.